monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 273

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 273
Cui profecto regi in auspitium venturae fidei et regni coelestis, potestas quoque terreni creverat regni, ita ut universos Brittaniae fines, quod nemo Anglorum ante eum, qua vel ipsorum, vel Britonum, gentes habitabant, sub ditione acciperet. Eo tempore exortum apud Scotos in observatione paschae errorem Quartadecimanorum Honorius papa per epistolam redarguit; sed et Ioannes qui successori eius Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem pascha eis, simul et pro Pelagiana haeresi quae apud eos reviviscebat, scripsit.